< Enchiridium Texte >

> Inhaltsübersicht

Eigentum / Besitz
Eigentumserwerb
Eigentumserwerb an wilden Tieren
Eigentumsverlust
Besitzerwerb / Besitzverlust
Pfandrecht
Aus den Institutiones des Gaius
Literatur

In Klammern angegeben ist (1) die Lektion, ab der der Text zur Lektüre geeignet ist; (2) gegebenenfalls der Fall im Casebook von H. Hausmaninger.

Unterschied zwischen Eigentum und Besitz (ab Lectio 9 / Hausmaninger S. 1-3)

D 41,2,12,1 Ulpianus libro septuagesimo ad edictum (Ü)

Nihil commune habet proprietas cum possessione.

D 41,2,1,3 (Ü)

Ofilius ... et Nerva filius (dicunt) possessionem rem facti, non iuris esse.

D 43,17,1,2 Ulpianus libro sexagesimo nono ad edictum (Ü)

Separata esse debet possessio a proprietate. Fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor vero non sit; fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit.

EIGENTUMSERWERB

D 41,1,9,4 Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive aureorum (12)

Nihil autem interest, utrum ipse dominus per se tradat alicui rem an voluntate eius aliquis.

D 41,1,21,pr.-1 Pomponius libro undecimo ad Sabinum (13 / Hausmaninger Fall 29)

Si servus meus tibi bona fide serviret et rem emisset traditaque ei esset, Proculus (dicit) nec meam fieri, quia servum non possideam, nec tuam, si non ex re tua sit parata; sed si liber bona fide tibi serviens emerit, ipsius fieri (dicit Proculus).
Si rem meam possideas et eam velim tuam esse, fiet tua, quamvis possessio apud me non fuerit.

D 41,2,1,1 Paulus libro quinquagesimo quarto ad edictum (10) (Ü)

Dominium rerum ex naturali possessione coepisse Nerva filius ait eiusque rei vestigium remanere in his, quae terra, mari caeloque capiuntur; nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum apprehenderint. Item bello capta et insula in mari enata et gemmae, lapilli, margaritae in litoribus inventae eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est.

D 41,1,7,7 Gaius libro secundo rerum cottidianarum (13 / Hausmaninger Fall 120) (Ü)

Cum quis ex aliena materia speciem aliquam suo nomine fecerit, Nerva et Proculus putant hunc dominum esse qui fecerit, quia quod factum est, antea nullius fuerat. Sabinus et Cassius magis naturalem rationem efficere putant, ut, qui materiae dominus fuerit, idem eius quoque, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset, quia sine materia nulla species effici possit: veluti si ex auro vel argento vel aere vas aliquod fecero, vel ex tabulis tuis navem aut armarium aut subsellia fecero, vel ex lana tua vestimentum, vel ex vino et melle tuo mulsum, vel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, vel ex uvis aut olivis aut spicis tuis vinum vel oleum vel frumentum. Est tamen etiam media sententia recte existimantium, (1) si species ad materiam reverti possit, verius esse, quod et Sabinus et Cassius senserunt, (2) si non possit reverti, verius esse, quod Nervae et Proculo placuit, (1) ut ecce vas conflatum ad rudem massam auri vel argenti vel aeris reverti potest, (2) vinum vero vel oleum vel frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest: ac ne mulsum quidem ad mel et vinum vel emplastrum aut collyria ad medicamenta reverti possunt. Videntur tamen mihi recte quidam dixisse non debere dubitari, quin alienis spicis excussum frumentum eius sit, cuius et spicae fuerunt: cum enim grana, quae spicis continentur, perfectam habeant suam speciem, qui excussit spicas, non novam speciem facit, sed eam, quae est, detegit.

D 41,1,24.26 Paulus libro quarto decimo ad Sabinum (15)

In omnibus, quae ad eandem speciem reverti non possunt, dicendum est, si materia manente species dumtaxat forte mutata sit, veluti si meo aere statuam aut argento scyphum fecisses, me eorum dominum manere. Sed si meis tabulis navem fecisses, tuam navem esse, quia cupressus non maneret (sicuti nec lana vestimento facto), sed cupresseum (aut laneum) corpus fieret.

D 6,1,23,2 Paulus libro vicesimo primo ad edictum (12) (Ü)

Si quis rei suae alienam rem ita adiecerit, ut pars eius fieret (veluti si quis statuae suae bracchium aut pedem alienum adiecerit, aut scypho ansam vel fundum, vel candelabro sigillum, aut mensae pedem), dominum eius totius rei effici vereque statuam suam dicturum et scyphum plerique recte dicunt.

D 39, 5, 25 Iavolenus libro sexto epistularum (13 / Hausmaninger Fall 68)

Si tibi dederim rem, ut Titio meo nomine donares, et tu tuo nomine eam ei dederis, an factam eius putes ? Respondit, si rem tibi dederim, ut Titio meo nomine donares, eamque tu tuo nomine ei dederis, quantum ad iuris subtilitatem, accipientis facta non est et tu furti obligaris; sed benignius est, si agam contra eum, qui rem accepit, exceptione doli mali me summoveri.

EIGENTUMSERWERB AN WILDEN TIEREN

D 41,1,5,pr.-1 Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive aureorum (14 / Hausmaninger Fall 94)

Quarundam rerum dominium nanciscimur iure gentium, quod ratione naturali inter omnes homines peraeque servatur, quarundam iure civili, id est iure proprio civitatis nostrae. Omnia igitur animalia, quae terra mari caelo capiuntur, id est ferae bestiae et volucres pisces, capientium fiunt. Quod enim nullius est, id ratione naturali occupanti conceditur. Nec interest, utrum in suo fundo quisque capiat an in alieno. Plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aucupandive gratia, potest a domino, si is providerit, iure prohiberi ne ingrederetur. Quidquid autem eorum ceperimus, eo usque nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coercetur. Cum vero evaserit custodiam nostram et in naturalem libertatem se receperit, nostrum esse desinit et rursus occupantis fit. Naturalem autem libertatem recipere intellegitur (bestia), cum vel oculos nostros effugerit vel ita sit in conspectu nostro, ut difficilis sit eius persecutio. Illud quaesitum est, an fera bestia, quae ita vulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intellegatur. Trebatio placuit statim nostram esse et eo usque nostram videri, donec eam persequamur; quod si desierimus eam persequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis; itaque si per hoc tempus, quo eam persequimur, alius eam ceperit eo animo, ut ipse lucrificaret, furtum videri nobis eum commisisse. Plerique non aliter putaverunt eam nostram esse, quam si eam ceperimus, quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus; quod verius est.

D 41,1,55 Proculus libro secundo epistularum (15 / Hausmaninger Fall 9)

In laqueum, quem venandi causa posueras, aper incidit; cum eo haereret, exemptum eum abstuli: Num tibi videor tuum aprum abstulisse? Et si tuum putas fuisse, si solutum eum in silvam dimisissem, eo casu tuus esse desisset an maneret? Et quam actionem mecum haberes, si desisset tuus esse, num IN FACTUM dari oporteret, quaero. Respondit: Laqueum videamus, ne intersit, in publico an in privato posuerim, et, si in privato posui, utrum in meo an in alieno, et, si in alieno, utrum permissu eius, cuius fundus erat, an non permissu eius posuerim; praeterea utrum in eo ita haeserit aper, ut expedire se non possit ipse, an diutius luctando expediturus se fuerit. Summam tamen hanc puto esse, ut, si in meam potestatem pervenit, meus factus sit. Sin autem aprum meum factum in suam naturalem laxitatem dimisisses et eo facto meus esse desisset, actionem mihi IN FACTUM dari oportere, veluti responsum est, cum quidam poculum alterius ex nave eiecisset.

EIGENTUMSVERLUST

D 50,17,11 Pomponius libro quinto ad Sabinum (10) (Ü)

Id, quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferri non potest.

D 47, 2, 43, 4-5 Ulpianus libro quadragesimo primo ad Sabinum (15) (Ü)

Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit sive nescit; nihil enim ad furtum minuendum facit, quod, cuius sit, ignoret. Quodsi dominus id dereliquit, furtum non fit eius, etiamsi ego furandi animum habuero; nec enim furtum fit, nisi sit cui fiat.

D 41, 1, 31, 1 Paulus libro tricesimo primo ad edictum (12 / Hausmaninger Fall 99)

Thesaurus est vetus quaedam depositio pecuniae, cuius non exstat memoria, ut iam dominum non habeat; sic enim fit eius, qui invenerit, quod non alterius sit. Alioquin si quis aliquid vel lucri causa vel metus vel custodiae condiderit sub terra, non est thesaurus; cuius etiam furtum fit.

BESITZERWERB / BESITZVERLUST

D 41,2,3,1 Paulus libro quinquagesimo quarto ad edictum (15 / Hausmaninger Fall 1)

Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo aut per se corpore. Quod autem diximus et corpore et animo acquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit omnes glebas circumambulet: sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere.

D 41,2,3,7-8 Paulus libro quinquagesimo quarto ad edictum (12 / Hausmaninger Fall 65)

Sed et si animo solo possideas, licet alius in fundo sit, adhuc tamen possides.
Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et dominus timore conterritus noluerit accedere, amisisse eum possessionem placet.

D 41,2,18,2 Celsus libro vicesimo tertio digestorum (12 / Hausmaninger Fall 2)

Si venditorem quod emerim deponere in mea domo iusserim, possidere me certum est, quamquam id nemo dum attigerit; aut si vicinum mihi fundum mercato venditor in mea turre demonstret vacuamque se possessionem tradere dicat, non minus possidere coepi, quam si pedem finibus intulissem.

D 41,2,30,4 Paulus libro quinto decimo ad Sabinum (12)

Item quod mobile est, multis modis desinimus possidere: Si aut nolimus aut servum puta manumittamus, item si quod possidebam in aliam speciem translatum sit, veluti vestimentum ex lana factum.

D 41,2,41: Paulus libro primo institutionum (12)

Qui iure familiaritatis amici fundum ingreditur, non videtur possidere, quia non eo animo ingressus est, ut possideat, licet corpore in fundo sit.

PFANDRECHT

D 20,1,19 Ulpianus libro vicesimo primo ad edictum (11 / Hausmaninger Fall 166)

Qui pignori plures res accepit, non cogitur unam liberare nisi accepto universo quantum debetur.

D 20,5,8 Modestinus libro quarto regularum (7 / Hausmaninger Fall 167)

Creditoris arbitrio permittitur ex pignoribus sibi obligatis quibus velit distractis ad suum commodum pervenire.

D 47,2,67(66) pr. Paulus libro septimo ad Plautium (12 / Hausmaninger Fall 164)

Si is, qui rem pignori dedit, vendiderit eam, quamvis dominus sit, furtum facit, sive eam tradiderat creditori sive speciali pactione tantum obligaverat: idque et Iulianus putat.

D 20,1,29,2 Paulus libro quinto responsorum (11 / Hausmaninger Fall 170)

Domus pignori data exusta est eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit: quaesitum est de iure pignoris. Paulus respondit pignoris persecutionem perseverare et ideo ius soli superficiem secutam videri, id est cum iure pignoris; sed bona fide possessores non aliter cogendos creditoribus aedificium restituere quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent.

D 41,3,4,21 Paulus libro quinquagesimo quarto ad edictum (14)

Si rem pignori datam debitor subripuerit et vendiderit, usucapi eam posse Cassius scribit, quia in potestatem domini videtur pervenisse, qui pignori dederit, quamvis cum eo furti agi potest; quod puto rectius dici.

Gesetzesauslegung (12)

Neque leges neque senatus consulta ita scribi possunt, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, comprehendantur, sed sufficit ea, quae plerumque accidunt, contineri. Non possunt omnes singillatim aut legibus aut senatus consultis comprehendi; sed cum in aliqua causa sententia eorum manifesta est, is, qui iurisdictioni praeest, ad similia procedere atque ita ius dicere debet.

AUS DEN INSTITUTIONES DES GAIUS

De personis (Gaius 1, 8-132 gekürzt und vereinfacht) (Ü)

(8) Omne ius, quo utimur, vel ad personas pertinet vel ad res vel ad actiones. Sed prius videamus de personis. Et summa divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi. Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt; libertini, qui ex iusta servitute manumissi sunt.
(48) Sequitur de iure personarum alia divisio: Nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae. Sed rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt. Videamus nunc de iis, quae alieno iuri subiectae sunt. (52) In postestate dominorum sunt servi. Haec potestas propria iuris gentium est. Nam apud omnes gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse; et quod per servum acquiritur, id domino acquiritur. Sed hoc tempore neque civibus Romanis nec aliis hominibus, qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos saevire. Nam ex constitutione imperatoris Antonini (is) qui sine causa servum suum occiderit non minus teneri iubetur quam qui alienum servum occiderit; sed et maior asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur.
(55) Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreavimus. Hoc ius proprium civium Romanorum est. Nulli enim alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus.
(58) Non omnes uxores nobis ducere licet; nam a quarundam nuptiis abstinere debemus. Inter eas enim personas, quae parentum liberorumve locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, velut inter patrem et filiam vel inter matrem et filium. Et si tales personae inter se coierint, nefarias et incestas nuptias contraxisse dicuntur.
(61) Inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae. Si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, possum eam uxorem ducere.
(62) Fratris filiam uxorem ducere licet; idque primum in usum venit, cum divus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset; sororis vero filiam uxorem ducere non licet; et haec ita principalibus constitutionibus significantur.
(64) Si quis incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere videtur neque liberos. Itaque hi, qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere videntur, patrem vero non; nec ob id in potestate eius sunt, quales sunt ii, quos mater vulgo concepit; nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is incertus sit.
(75) Apparet, sive civis Romanus peregrinam sive peregrinus civem Romanam uxorem duxerit, eum qui nascitur peregrinum esse. Loquimur autem de his, inter quos conubium non est; nam si civis Romanus peregrinam, cum qua ei conubium est, uxorem duxerit, iustum matrimonium contrahitur, et tunc ex iis qui nascitur civis Romanus est et in potestate patris est.
(88) Si ancilla ex cive Romano conceperit, deinde manumissa civis Romana facta sit et tunc pariat, licet civis Romanus sit qui nascitur sicut pater eius, non tamen in potestate patris est, quia non ex iusto coitu conceptus est.
(97) In potestate nostra sunt etiam hi, quos adoptamus.
(109) In potestate quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conveniunt. Usu in manum convenit femina, quae anno continuo apud virum mansit; ita enim velut annua possessione usu capitur.
(127) Hi, qui in potestate patris sunt, mortuo eo sui iuris fiunt.
(132) Emancipatione liberi in potestate parentum esse desinunt.

De rebus (Gaius 2,2-95; gekürzt und vereinfacht) (Ü)

(2) Summa rerum divisio in duos articulos deducitur: Nam aliae (res) sunt divini iuris, aliae humani. Divini iuris sunt velut res sacrae.
(9) Quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est; id vero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis esse: Nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. Hae autem res, quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut privatae. Quae publicae sunt, nullius videntur in bonis esse, ipsius enim universitatis esse creduntur; privatae sunt, quae singulorum hominum sunt.
(12) Quaedam res corporales sunt, quaedam incorporales. Corporales hae sunt, quae tangi possunt, velut fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles; incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractae. Nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, velut fundus, homo, pecunia; nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est.
(20) Si tibi vestem vel aurum vel argentum tradidero sive ex venditionis causa sive ex donationis sive quavis alia ex causa, statim tua fit ea res, si modo ego eius dominus sim.
(2,86sq.): Acquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos, quos in potestate manu mancipiove habemus; item per eos servos, in quibus usum fructum habemus; item per homines liberos et servos alienos, quos bona fide possidemus. Igitur quod liberi nostri, quos in potestate habemus, acquirunt, item quod servi nostri mancipio accipiunt, id nobis acquiritur. Ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest.
(89-93) Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, acquiritur nobis, sed etiam possessio; cuius enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere videmur; per eas vero personas, quas in manu mancipiove habemus, proprietas quidem acquiritur nobis ex omnibus causis, sicut per eos, qui in potestate nostra sunt; an autem possessio acquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus. De his autem servis, in quibus tantum usum fructum habemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra vel ex operis suis acquirunt, id nobis adquiratur; quod vero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat; itaque si iste servus heres institutus sit, non mihi, sed domino proprietatis acquiritur. Idem placet de eo, qui a nobis bona fide possidetur; sed bonae fidei possessor cum usucepit servum, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest.
(95) Ex iis apparet per liberos homines, quos neque iuri nostro subiectos habemus neque bona fide possidemus, item per alienos servos, in quibus neque usum fructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa nobis acquiri posse.

De obligationibus (Gaius 3,88-222; gekürzt und vereinfacht) (Ü)

(3,88-90) Omnis obligatio vel ex contractu nascitur vel ex delicto. Et prius videamus de his, quae ex contractu nascuntur. Harum autem quattuor genera sunt: Aut enim re contrahitur aut verbis aut litteris aut consensu. Re contrahitur obligatio velut mutui datione.
(92) Verbis obligatio fit ex interrogatione et responsione velut: DARI SPONDES? SPONDEO. Haec verborum obligatio DARI SPONDES? SPONDEO propria civium Romanorum est; ceterae vero obligationes iuris gentium sunt; itaque inter omnes homines sive cives Romanos sive peregrinos valent.
(135) Consensu fiunt obligationes in emptionibus et venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis. (139) Emptio et venditio contrahitur, cum de pretio convenerit.
(182) Sunt obligationes, quae ex delicto nascuntur, veluti si quis furtum fecerit, bona rapuerit, damnum dederit, iniuriam commiserit. Furtorum genera sunt duo: manifestum et nec manifestum. Manifestum furtum quidam id esse dixerunt, quod, dum fit, deprehenditur; alii vero dicunt manifestum esse furtum, dum fur eam rem tenere videtur. Nec manifestum furtum quid sit, ex iis, quae diximus, intellegitur. Nam quod manifestum non est, id nec manifestum est.
(189) Poena manifesti furti ex lege XII tabularum capitalis erat.
(200) Aliquando etiam suae rei quisque furtum committit, veluti si debitor rem, quam creditori pignori dedit, subtraxerit, vel si bonae fidei possessori rem meam possidenti subripuerim.
(197) Furtum sine dolo malo non committitur.
(202) Furti tenetur etiam is, qui ipse furtum non fecerit, sed furem consilio adiuverit.
(203) Furti autem actio ei competit, cuius interest rem salvam esse, licet dominus non sit.
(209) Qui res alienas rapit, tenetur etiam furti.
(210) Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam.
(211) Impunitus est, qui sine culpa et dolo casu damnum committit.
(221) Pati iniuriam videmur non solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros, quos in potestate habemus.
(222) Servo autem ipsi quidem nulla iniuria fit, sed domino per eum fieri videtur.

De actionibus (Gaius 4, 1-3)

Duo sunt genera actionum: in rem et in personam. In personam actio est, qua agimus, quotiens litigamus cum aliquo, qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est, id est cum intendimus dare facere praestare oportere. In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse aut ius aliquod nobis competere.

Literatur

Adomeit, K., Civis Romanus. Latein für Jurastudenten, Berlin 21999
Benke, N., - Meissel, F. St., Juristenlatein, Wien 22002
Gai institutionum commentarii quattuor, separatim ex iurisprudentiae anteiustinianae reliquiarum a Ph. Eduardo Huschke compositarum editione sexta ediderunt E. Seckel et B. Kuebeler, Leipzig 1903
Gleixner, H., Ars boni et aequi. Texte zum römischen Privatrecht, Fundus Band 22, Donauwörth 21990
Hausmaninger, H., - Trachta, W., Römisches Recht, Teil 1: Textband, Teil 2: Kommentarband, Orbis Latinus - Band 15, Wien 21999
Hausmaninger, H., Casebook zum römischen Sachenrecht, Wien 91999
Lieberwirth, R., Latein im Recht, Berlin 41996
Liebs, D., Lateinische Rechtsregeln und Rechtssprichwörter, München 51991

Vokabelliste