Medizinische Texte ^

Die Bedeutung der Medizin (Celsus 6 prooem. 1f; Ü)

Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris medicina promittit. Haec nusquam quidem non est: siquidem etiam imperitissimae gentes herbas aliaque remedia vulnerum morborumque noverunt. Verumtamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est.

Die Grundbedingung für Gesundheit (Celsus 6, 1, 1; Ü)

Sanum hominem oportet varium vitae genus habere, modo ruri esse, modo in urbe saepiusque in agro, navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere; nam ignavia corpus hebetat, labor firmat. Illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit. Prodest etiam interdum balneo, interdum aquis frigidis uti.

Ein ethisches Problem: Vivisektion an Verbrechern und medizinischer Fortschritt (Celsus 6 prooem. 23-26; Ü)

Necessarium est incidere corpora mortuorum eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecit Herophilus et Erasistratus, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos vivos inciderunt consideraveruntque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clauserat, eorumque situm, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, levorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit. Neque enim, cum dolor intus incidit, scit, quid doleat, is, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognovit; neque curari id, quod aegrum est, potest ab eo, qui, quid sit, ignoret. Et cum per vulnus alicuius viscera patefacta sunt, is, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescit, quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem potest corruptis. Aptiusque extrinsecus imponuntur remedia compertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine; similesque omnia, quae intus posita sunt, rationes habent. Neque est crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.

Die Findung des richtigen Heilmittels (Celsus 6 prooem. 37) (Ü)

Si incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen medico de rebus obscuris cogitandum est. Sed protinus videbit, cui morbo id proximum sit, temptabitque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et per similitudinem opem reperiet.

Die Entfernung von Geschossen (Celsus 7, 5; Ü)

Tela quoque, quae illata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum, quaedam ex iis sedibus, in quas illa penetraverunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua venit, aut ab ea, in quam tetendit. Illic viam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit et in summa carne est aut magnas venas et loca nervosa non transit, nihil melius est quam, qua venit, id evellere.

Die Aufgaben der Medizin (Isid., etym. 4, 1; Ü)

Medicina est quae corporis vel tuetur vel restaurat salutem; cuius materia versatur in morbis et vulneribus. Ad hanc itaque pertinent non ea tantum, quae ars eorum exhibet, qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus et potus, defensio denique omnis atque munitio, qua nostrum corpus adversus externos ictus casusque servatur.

Die Entdecker der Medizin (Isid., etym. 4, 3) (Ü)

Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laude vel opere ampliavit. Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur medendi cura; et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos paene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Asclepio patre genitus, in insula Coo.

Die Lehre von den vier Körpersäften (Isid., etym. 4, 5, 3) (Ü)

Morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate. Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra.

Ein Arzt benötigt Allgemeinbildung in den 'septem artes liberales' (Isid., etym. 4, 13; Ü)

Quaeritur a quibusdam, quare inter ceteras liberales disciplinas medicinae ars non contineatur. Propterea, quia illae continent singulares causas, ista vero omnium. Nam et Grammaticam medicus scire debet, ut intellegere vel exponere possit, quae legit. Similiter et Rhetoricam, ut veracibus argumentis valeat definire, quae tractat. Nec non et Dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas atque curandas. Sic et Arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis dierum. Non aliter et Geometriam propter qualitates regionum et locorum situs, in quibus doceat, quid quisque observare oporteat. Porro Musica incognita illi non erit; nam multa sunt, quae in aegris hominibus per hanc disciplinam facta leguntur; sicut de David legitur, qui ab spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. Asclepiades quoque medicus phreneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati restituit. Postremo et Astronomiam notam habebit, per quam contempletur rationem astrorum et mutationem temporum. Nam, sicut ait quidam medicorum, cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora commutantur. Hinc est, quod medicina secunda philosophia dicitur. Utraque enim disciplina totum hominem sibi vindicat. Nam sicut per illam anima, ita per hanc corpus curatur.

Ein medinzinisches Fehlurteil (Val. Max. 1, 8, 12; Ü)

Acilius, qui et a medicis et a domesticis mortuus credebatur, in rogo iacuit. Postquam corpus eius ignis corripuit, vivere se proclamavit auxiliumque paedagogi sui - nam is solus ibi remanserat - invocavit. Sed iam rapidis flammis circumdatus fato subtrahi non potuit.

Die Entdeckung des Blutkreislaufs durch William Harvey (1578-1658; de motu cord. 7; Ü)

Contendo in perfectioribus, nimirum et in calidioribus animalibus iisque adultis (ut in homine), sanguinem e dextro ventriculo cordis per venam arteriosam in pulmones et inde per arteriam venosam in sinistram auriculam et subinde in ventriculum cordis sinistrum permeare.

 
 
 

Seiten erstellt und betreut von Clemens Weidmann.